- STROPHADES
- STROPHADESInsulae 2. in mari Ionio ad Occidentale latus Peloponnesi, quae et Plotae. Apollonius l. 2.Ο῾ δ᾿ ὅ ρκῳ εἴξαντες ὑπέςτρεφον αἶψ᾿ ἐπὶ νῆαΣεύεςθαι, Στροφάοας δὲ μετακλείουσ᾿ ἄνθρωποιΝήσους τοῖο γ᾿ ἔκητι, πάρος Πλωτὰς καλέοντες.Sic dictae sunt ἀπὸ τῆς ςτροφῆς, h. e. a conversione Calais et Zethae, qui ad has usque insulas Harpyias persecuti, inde retrorsum se converterunt. Virg. Aen. l. 3. v. 210.----- Strophades Graiô stant nomine dictaeInsulae Ionio in magno, quas dira Celaeno,Harpyiaeque colunt aliae. ---- -----Ovid. Met. l. 13. v. 709.Saevit hiems, iactatque viros, Strophadumque receptosPortubus infidis. ----- -----Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.